Cum Accius venisset
ex urbe Roma Tarentum,
ubi Pacuvius recesserat
grandi iam aetate,
devertit ad eum.
Accius, qui erat
multo minor natu,
tragoediam suam,
cui nomen est«Atreus»,
legit ei
desideranti.
Tum Pacuvius dixit
esse quidem sonora
et grandia
quae scripsisset,
sed tamen ea videri sibi
duriora et acerbiora.
«Ita est» inquit Accius
«ut dicis;
neque sane me paenitet id;
enim spero fore meliora,
quae scribam deinceps.
Nam quod est
in pomis,
idem aiunt esse
in ingeniis:
quae nascuntur
dura et acerba,
fiunt post
mitia et iucunda;
sed quae gignuntur
statim vieta et mollia,
mox non fiunt matura
sed putria».