Manius Curius Dentatus
utebatur maxima frugalitate,
quo posset facilius
contemnere divitias.
Quodam die
venerunt ad eum
legati Samnitium.
Ille praebuit se eis
spectandum
assidentem in scamno
apud focum
et cenantem ex ligneo catillo.
Contempsit
divitias Samnitium
et Samnites mirati sunt
paupertatem eius.
Nam cum attulissent ad eum
magnum pondus auri
missum publice,
ut eo uteretur,
solvit vultum
risu
et protinus dixit:
«Ministri supervacaneae,
ne dicam ineptae, legationis,
narrate Samnitibus
Manium Curium malle
imperare locupletibus
quam fieri ipsum locupletem;
et mementote
me posse
nec vinci acie
nec corrumpi pecunia».